라틴어 문장 검색

ἰωτακισμου`σ et λαμβδακισμου`σ et ἰσχνότητασ et πλατειασμου`σ feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 180:2)
etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:1)
cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est indoctior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:2)
denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 352:1)
in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:4)
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 397:1)
ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quae secum auditores referant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 23:1)
at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 43:1)
an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:1)
ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 173:1)
propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:1)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta tamque magni, qui docerent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 311:1)
his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 16:1)
plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION