라틴어 문장 검색

tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:1)
neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit quam facere laudanda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:4)
dubito sane utrum et invitus, at certe similis invito, quippe quo providente vel, si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente sim tuis libris insalutatus hisque, quod multo est iniuriosius, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verum etiam latera radentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)
atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:5)
Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:10)
cum commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 665:1)
inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 271:1)
Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 346:1)
ne victorem quidem te adquiescere passus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 448:1)
Clare advorsum fabulabor, hic auscultet quae loquar;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1121)
iam ille hic deludetur probe, siquidem vos voltis auscultando operam dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 424)
Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 178)
Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 296)
Ausculta ergo, scies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2148)
taciti auscultemus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 239)

SEARCH

MENU NAVIGATION