라틴어 문장 검색

His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:9)
illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:2)
terrae est iam filius, et mihi ritu Manius hic generis prope maior avunculus exit.
(페르시우스, 풍자, satire 642)
Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines voluit esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:9)
Habeo capides M, quas reliquit patrono meo Mummius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:3)
Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:20)
Stant patroni fortiter Causam tuentes innocentis feminae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta17)
Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:4)
Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 1:1)
Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:2)
Factum est senatus consultum perquam honorificum, ut darer provincialibus patronus si ab ipso me impetrassent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:2)
Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 1:1)
huic avunculum meum dixisse:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:2)
Oppidum est praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto maiore studio quanto minore iudicio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION