라틴어 문장 검색

pax datur artubus exanimis, flatus in aethere plaudit ovans templaque celsa petit volucer.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.48)
quin si qua clangens inprobe circumvolarat eminus, trucis volucris inpetu depulsa vertebat fugam.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.121)
"aquila ex eburna sumit adrogantiam gestator eius ac superbit beluae inflatus osse, cui figura est alitis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.153)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
"hic ut statuta est inmolanda belua, pectus sacrato dividunt venabulo;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1427)
"quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor vexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium, squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum belua consumptis cruda cadaveribus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.16)
incendit feritas, rapit impetus et fragor urget, nec cursus volucer mobile sentit onus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.33)
"confidunt volucres victum non defore viles, passeribusque subest modico venalibus asse indubitata fides Dominum curare potentem ne pereant, tu, cura Dei, facies quoque Christi, addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1173)
Is ubi molestus magis est, "Quaeso," inquam, "Strato, Eone es ferox quia habes imperium in belluas?"
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 159)
Age nunc bellua Credis huic quod dicit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 4118)
sed quid pertimui autem, bellua?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 214)
Cui mater media sese tulit obvia silva, virginis os habitumque gerens, et virginis arma Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:3)
ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:26)
cecidere animi, nec iam amplius armis, sed votis precibusque iubent exposcere pacem, sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:3)
illa Noto citius volucrique sagitta ad terram fugit, et portu se condidit alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION