라틴어 문장 검색

Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam ponas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:10)
Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:22)
Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:35)
Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:6)
Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:25)
Aesopi ingenio statuam posuere Attici Servumque collocarunt aeterna in basi, Patere honoris scirent ut cuncti viam Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor1)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)
Titinius Capito ab imperatore nostro impetravit, ut sibi liceret statuam L. Silani in foro ponere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 1:2)
Neque enim magis decorum et insigne est statuam in foro populi Romani habere quam ponere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:3)
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 11:1)
Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 1:1)
Et hoc quidem virtutis praemium, illud solacium doloris accepit, quod filio eius Cottio, quem amisit absens, habitus est honor statuae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 3:1)
His ex causis statua Cotti publice laetor, nec privatim minus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:1)
Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:2)
Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION