라틴어 문장 검색

Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:4)
Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 3:1)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 16:1)
Illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit, quod dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat, quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi, commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne Oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 8:1)
Dabit enim, ut spero, Fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutanti moribus temperatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 9:1)
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 1:1)
Quam a veteribus ita determinatam, orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 4:1)
Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
Replicare nunc est opportunum (ut fecimus), et ab ortu primigenio patris huius ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis monstravit, nudare solita semper animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 1:1)
dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:2)
Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:2)
Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:2)
Omne boni precium nimio uilescit in usu, Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION