라틴어 문장 검색

hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 5:1)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:1)
pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 148:1)
idem tamen duas eius partes facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 148:3)
siquidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum, interrogatus pronuntiationi dedit eidemque secundum ac tertium locum, ab eo desineret, ut eam videri posset non praecipuam, sed solam iudicasse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 153:1)
non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 177:1)
dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremes syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 180:1)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
nam et hic clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et immodicae , cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 188:2)
secunda varietas, quod solum est pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 190:2)
iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 208:1)
aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:3)
hac sunt vel illustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:2)
tria autem praestare debet pronuntiatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION