라틴어 문장 검색

quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 247:1)
nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 247:2)
ego illud de iis etiam, quae vere sunt, adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissisimas esse, cum immodice petantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 253:3)
hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 5:1)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 93:1)
Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis disseruit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장1)
Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 39:1)
Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:5)
Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 26:5)
Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:7)
Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:8)
Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:1)
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:1)
HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION