라틴어 문장 검색

et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장10)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장14)
Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장39)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)
Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:3)
Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:2)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos.
(카이사르, 내란기, 3권 49:4)
his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 27장4)
Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur?
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장8)
tot Saracenorum erant cadavera misera,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM155)
Pisa nobilis te ponet in sepulcrum patrium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM187)
nam positum et ordinem nosse debent, quae cadaver melius quam vivus et vulneratus homo repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium228)
nam positum et ordinem nosse debent, quae cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesenta[n]t.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION