라틴어 문장 검색

inveni qui Calvum praeferrent , inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:2)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:1)
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장5)
dicit, quae ipse parauisset facere, perfidia clientis sui praeuenta;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장5)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Dein Volucem, quoniam histilia faceret, Iouem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장6)
Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 15:7)
Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)
Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:6)
itaque memini optime illum dicere pro hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, calumniam iurauerat.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 34:3)
Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:21)
- et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION