라틴어 문장 검색

sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 7:3)
nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:2)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
Nunc divisio, quam loquemur, edet metrum, quo memorant Anacreonta dulces composuisse cantilenas.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX2)
Multa lectio in subitis, multa scriptio elucet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:6)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
nam, si diu iacui vel ambulavi, post somnum demum lectionemque non vehiculo sed, quod brevius quia velocius, equo gestor.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 5:2)
"ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, quos lana terret discolora in stipite, quos saepe falsus circulator decipit, quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac edentularum cantilenae suaserint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1117)
Cantilenam eandem canis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 251)
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:2)
incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:1)
certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 62:1)
lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:2)
nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:1)
idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION