라틴어 문장 검색

et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes, deinde multo maiorem percipi posse legendis his quam audiendis voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:7)
sed sum petulanti splene) cachinno.
(페르시우스, 풍자, satire 115)
his populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
(페르시우스, 풍자, satire 346)
| Exsonat ergo cantibus totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:8)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furta colebant . . . Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:12)
Ecce tacent voces hominum strepitusque viarum et volucrum cantus fidaque turba canum;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:5)
Threissa cum gens numeret auctores suos, Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, Qui saxa cantu movit et domuit feras Hebrique tenuit impetus dulci mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.23)
Dormire quia me non sinunt cantus tui, Sonare citharam quos putes Apollinis, Potare est animus nectar, quod Pallas mihi Nuper donavit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.7)
Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.1)
Si repperisset aliquis hanc prudentior, Divinis aures oblectasset cantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Asinus ad lyram.5)
Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1031)
Hinc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu, It per velatas annua pompa vias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 137)
est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:2)
saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, fecerunt muros officiosa novos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION