라틴어 문장 검색

Is illum ante bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis tamen et non tam immerito quam nimis amatus per stillicidia sanguinem dabat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:3)
Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.30)
Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:3)
timeo enim, ne eveniat mihi ut catule tue.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:35)
"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:3)
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:1)
fetam Pholoes sub rupe leaenam perculerat ferro vacuisque reliquerat antris ipsam, sed catulos adportat et incitat ungues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권78)
illa quidem turbare globos et frangere morsu tela queat, sed prolis amor crudelia vincit pectora, et a media catulos circumspicit ira.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권179)
feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:1)
hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 263:1)
et quoque catulo meo subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 343)
* aliter catuli longe olent, aliter suis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 233)
nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 231)
catulique sane catuli non solum canum sed et serpentum, ut aut catulos tectis, aut ova relinquens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3572)

SEARCH

MENU NAVIGATION