라틴어 문장 검색

fit quoque ut inter dum similes existere avorum possint et referant proavorum saepe figuras, propterea quia multa modis primordia multis mixta suo celant in corpore saepe parentis, quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:3)
quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes aut morbo delirantes protraxe ferantur et celata [mala] in medium et peccata dedisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:11)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)
At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:4)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:3)
Ἐπιγλωττὶς, quam memoras, inventum naturae est ad tegendas detegendasque certa alternatione vias cibatus et potus, ut illum stomacho transmittat, hunc pulmo suscipiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 16:1)
Obsita funerea celatur purpura lana;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:23)
Detege iam ferrum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:29)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Detegit orta dies stantes in rupibus Istros, Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:70)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Detegit imbelles animos nil fortiter ausa Seditio, tantumque fugam meditata iuventus, Ac ducis invicti rebus lassata secundis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION