라틴어 문장 검색

Naviget et fluctus lasset mendicus Vlixes, in terris vivet candida Penelope.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:5)
Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus vincunt naturae candidioris opus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 16:2)
91 P.L.M. Indica purpureo genuit me litore tellus, candidus accenso qua redit orbe dies.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 18:1)
"Marmore Sicanio struxi tibi, Delphice, templum et levibus calamis candida verba dedi.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 21:2)
95 P.L.M. Omnia quae miseras possunt finire querellas, in promptu voluit candidus esse deus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:1)
Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:2)
In capite stibadium candido marmore vite protegitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:2)
Itaque Iulius Candidus non invenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam aliud loquentiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:1)
Nam eloquentia vix uni aut alteri, immo - si M. Antonio credimus - nemini, haec vero, quam Candidus loquentiam appellat, multis atque etiam impudentissimo cuique maxime contigit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:2)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
O diem - repetam enim - laetum notandumque mihi candidissimo calculo!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:1)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Desino mirari, posito quod candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 45)
Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta, Candida dividua colla tegente coma - Qualiter in thalamos famosa Semiramis isse Dicitur, et multis Lais amata viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 56)
' Ante eat effuso tristis captiva capillo, Si sinerent laesae, candida tota, genae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 733)

SEARCH

MENU NAVIGATION