라틴어 문장 검색

Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum, Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:7)
Victus ad extremum per tanta pericula rerum, Se doluit frustra liquisse domestica lustra, Denique certatim satagit sua commoda statim, Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:23)
[V]t fore discatis contenti iure paratis, Haec uos ursorum doceant figmenta duorum, Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:24)
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:19)
"Cernitis, ut dixi, iam iam mea menbra fatisci;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:19)
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit, Ac tam uelocem, solito magis atque ferocem, Conuenit hunc blande:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:6)
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:9)
Cumque sub aurora uir surgens cerneret (h)ora Coniugis integre, quam lesam credidit egre, Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus Tale quid egisset, per sompnia uimque tulisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:23)
Quod uulpes factum cernens sibi tempus ad aptum, Sustulit ignarum, gestans per opaca uiarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:7)
Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant.
(불가타 성경, 판관기, 20장36)
Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
Sphenisci vero, quos cuneolos superius appellavimus, hi sunt, qui ex inaequalibus inaequaliter ducti per inaequalia creverunt, cybi vero, qui ex aequalibus aequaliter per aequalia producti sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:9)
Eaedem quoque differentiae mirabilem in modum a toto per sequentes partes et per easdem unitates, quibus superius creverunt, progrediuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:1)
Cernebat rosei lumina solis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION