라틴어 문장 검색

Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:14)
Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:4)
Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes,
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:2)
Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:2)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
"Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:8)
vanitas est omne, quod cernitur.
(ARCHIPOETA, I58)
terreat nos ignis incendium,
(ARCHIPOETA, I71)
sed quia me terruit labor militaris,
(ARCHIPOETA, IV71)
unde quamvis cernerem de futuris multa,
(ARCHIPOETA, V33)
et me fata terreant obitus vicini,
(ARCHIPOETA, V86)
donec sanctos angelos venientes cernam
(ARCHIPOETA, X43)
Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:5)
Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:3)
Cumque regnare prope quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION