라틴어 문장 검색

vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri mirari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장8)
ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장2)
Acerrimum tertiae septimaeque legionum certamen;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장1)
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
saepe domi congressi, postremo in aede Apollinis, ut fama fuit, pepigere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장6)
eximi supremo certamini unum diem postulabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장6)
Aderat pugnantibus spectator populus, utque in ludicro certamine, hos, rursus illos clamore et plausu fovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장1)
primo minax certamen et egregiis utriusque orationibus testatum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장5)
Secutum aliud certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장1)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, superante multitudine et facili damno.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장8)
cum glisceret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi pertinacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장6)
aequatus inter duos beneficiorum numerus, et mixtis utriusque mandatis discordia quaesita auctaque pravo certamine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장5)
nec Sequani detractavere certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장2)
ipse pugnae avidus et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem incendebat, ubi primum congredi licuisset, nullam proelio moram facturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION