라틴어 문장 검색

cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 465:1)
cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 307:1)
ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:1)
ingens Romanos terror circumstabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 723:1)
deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 395:1)
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1130)
namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum, quorum artis eminens excellentia coegit ad septem spectaculorum eius operis pervenire famam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말46)

SEARCH

MENU NAVIGATION