라틴어 문장 검색

Constat autem (ut vulgavere rumores assidui), omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium, et praerogativa quadam vitae longius propagandae, nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod colluvione ciborum abstinent calidisque, et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis, suapte natura vitales, primi omnium sentiunt, nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 14:1)
Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praeceps in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 21:1)
Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 7:1)
paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant , cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 7:2)
et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:2)
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 14:1)
Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 14:1)
Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis, quippe eos vexari diutius, nec ciborum inopia, nec alienum tempus anni patiebantur, in consistorium, Aequitio suadente, sunt intromissi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:1)
In hominum autem figura, licet insuavi, ita victu sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam, fotu calefaciunt brevi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 3:1)
Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:3)
Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:1)
Et quoniam haec sole extremo, noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 8:3)
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:1)
In territorio Tullense iuxta Commerciacum villam puella quaedam nomine N. annorum circiter duodecim post sacram communionem, quam in pascha de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens sine omni victus desiderio plenum triennium compleverit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION