라틴어 문장 검색

circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 340:1)
quod postquam, sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 232:2)
eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:2)
aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 40:1)
Octavius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret praeterquam quod senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 189:2)
Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2283)
Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 280)
Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION