라틴어 문장 검색

paucis armandi se datum spatium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:3)
Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 575:2)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 396:2)
octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare, empta publice armaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 685:2)
octo milia servorum audio armari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 709:2)
postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 746:1)
paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, - ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum armaremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 100:1)
ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 169:1)
namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 393:1)
Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad iuventutem armandam, qua copias augeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 541:2)
Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 237:2)
inermes ex Olympii templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, detrahunt, precantes Iovem ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:3)
praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 593:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION