라틴어 문장 검색

Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:2)
Eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:6)
Non quia quaero datum, sed requiro fructum.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 3:2)
quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 1:2)
Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 3:1)
Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 15:1)
Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 19:1)
Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 3:1)
In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:5)
In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 5:1)
Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 56:1)
Qui exempla horum verborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inveniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 4:1)
Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, 'Membra' tamen, inquit, paulo incautius nominavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 7:1)
Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:1)
Bruttiani verberavere, ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id significat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION