라틴어 문장 검색

Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:14)
Unde si foenerator pecunias vel exigat vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturae clades.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:5)
Qui dixit reginae: " In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장12)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장24)
Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장6)
Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장13)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장14)
putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장40)
Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:13)
Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:16)
Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:3)
'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.
(카이사르, 아프리카 전기 46:2)
Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION