라틴어 문장 검색

et fortiter obsistentes ac moenia ascendentes, exercitum adhuc intrare contendentem omni armatura jaculorum reprimebant, quousque in virtute sua praevalentes portas clauserunt et circiter ducentos intra muros retinuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:8)
Verum rex, audita hac vociferatione, a latibulo et insidiis velociter exsurgens, militibus in tergo adfuit, plurimam caedem exercuit, quousque Sarraceni victi et attriti fugam arripientes, Sur viam remensi non prius portas introierunt quam ducenti ex eis capti et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:5)
Et Seneca in epistolis dixit, "Claudende sunt auresmalis vocibus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 26:4)
Et nota quod avarus semper habet manus porrectasin accipiendo, clausas vero in dotes dando, et tribuendo vel retribuendo,contra dictum filii Sirac qui ait, "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,et ad dandum collecta."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 34:6)
Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperirenon possit, nec ita reseranda, ut omnibus pateat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:15)
Et certe avari ita claudunt suas pecunias sibi et aliis eas denegando,ut pocius dicantur sepulte quam ab illis habite vel possesse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:24)
Non ergo debes illis [sic] claudere vel sepelire, sed debes illis uti,non ad superfluitatem, vel ad delitias, sed ad utilitatem ne forte inducantdebilitatem corpori.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:27)
Nam sicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo clauduntur omnes virtutes,et cuius scuti amminiculo pugnare debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 73:2)
Namsicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo omnes clauduntur virtutes, et cujus scuti adminiculo pugnare debemus, de qua dixit Apostolus in Epistolaad Ephesios circa finem:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 282:2)
fossus humi census et, clausus sub pectore sensus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:16)
Nam, sicut in templo Domini omnesparietes ad unum lapidem reducuntur et sub illo lapide clauduntur, de quo lapide mentionem facit Propheta, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 20:2)
In domum meam non introibis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:23)
Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:21)
Vir autem suus in silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua mulierem suam nudam revertentem vidit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:19)
Benedictus Deus qui tuorum oculorum aciem clausit et sapientiam tibi abstulit, quoniam si intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciaeiacinctum invenisses.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION