라틴어 문장 검색

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:3)
deinde ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:3)
Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore uictu utatur, uomere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:1)
Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:5)
Si malum inueterauit, athletico uictu corpus firmandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:4)
Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:5)
ratio uictus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:10)
Quibus uero articulorum dolor certis temporibus reuertitur, hos ante et curioso uictu cauere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore uomitu;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 9:1)
Dixi de is malis corporis, quibus uictus ratio maxime subuenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 1:1)
et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:2)
Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:5)
praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a uictus ratione praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 72:2)
Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:1)
Et uictus quidem talis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:6)
Genusque uictus adhibendum est, quo carnem ali docui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION