라틴어 문장 검색

nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:5)
diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:1)
tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:1)
In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:2)
Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 1:2)
soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:8)
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:1)
aut, qui diffidit, beatus esse qui potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:2)
at diffidat necesse est, qui bona dividit tripertito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:3)
Quid servus peccavit, qui coactus est facere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:22)
neutrum impetravit, coactus est statim respondere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 31:2)
Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:1)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, Unde vir incestum scire coactus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 237)
tu selige tantum, Me quoque velle velis, anne coactus amem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11b14)

SEARCH

MENU NAVIGATION