라틴어 문장 검색

Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 58:2)
Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 9:1)
Quod super est, non est mirandum qua ratione, per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, haec loca per voces veniant aurisque lacessant, conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:1)
Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 1:1)
Et ne diutius lectoris desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii vel origo fuerit vel ordo processerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 7:2)
Albinus inquit, nec enim ulla alia de re quam de doctis quaes­tionibus colloqui aut nobis aut his potest esse iocundius.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 17:1)
quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam induciae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente Mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 17:1)
infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post actum publicum,] diis sacra iussisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6322)
quin potius pro 'cur non'. pacem aeternam non indutias temporales.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 991)
nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2426)
tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Vlixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4686)
'pacem' ergo 'sequestram' indutias dicit, id est pacem temporalem et mediam inter bellum praeteritum et futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1336)
denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1342)
nam post indutias rapere non poterant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1982)

SEARCH

MENU NAVIGATION