라틴어 문장 검색

collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 24:2)
quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 80:1)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)
crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 291:1)
ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 345:1)
per secessionem plebis Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:2)
eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 365:1)
eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 368:2)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 378:1)
Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 616:1)
contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 617:1)
tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 638:1)
vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:2)
varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam usu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 663:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION