라틴어 문장 검색

Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 392)
quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 395)
si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 40 1:2)
velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 43 2:2)
tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 44 1:2)
valde mihi gratum erit, si curaris ut intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 468)
f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1597)
is cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te provinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1598)
loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56). CICERO P. CAESIO S. D. P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 512)
etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 527)
S. Cum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum 'in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 546)
etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 55 1:1)
sed tamen cum me non fugiat quanta' sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 55 2:4)
is ita sibi persuadet, quod in tua provincia negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 56 1:2)
quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 57 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION