라틴어 문장 검색

quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
Non quidem hi senatores, sed sanctitas morum non distat ordinibus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 6:3)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
multum commendationis et detrahit et affert memoria vox gestus tempus ipsum, postremo vel amor vel odium rei;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 3:2)
Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:2)
quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 5:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
nos citos iambicos sacramus et rotatiles trochaeos sanctitatis indigi nec ad levamen pauperum potentes.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus3)
armat deinde parricidalem manum frater, probatae sanctitatis aemulus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말8)
"uterque sexus sanctitati displicet, medium retentat inter alternum genus, mas esse cessat ille, nec fit femina, felix deorum mater inberbes sibi parat ministros levibus 1 novaculis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1440)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas deterreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 18:2)
An non M. Tullius circa verbera civis Romani brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 202:1)
potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 239:2)
ad commendationem quoque et invidiam valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION