-
Nam deus omnibus religionibus commune nomen est.
- (아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:8)
-
Dii te servent, per quos et eorum atque cunctorum mortalium communem patrem universi mortales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia veneramur et colimus.
- (아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:5)
-
Si quidem illum deum dicis unum, de quo, ut dictum est a veteribus, docti indoctique consentiunt, huiusne tu membra dicis esse, quorum iam humanitatem vel, si hoc mavis, potentiam mortui hominis imago compescit?
- (아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:6)
-
Et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamvis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, velut sunt bona omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia vel cum impiis hominibus.
- (아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:10)
-
qui, cum posteriores interpretarentur et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent.
- (아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:8)
-
si consentit ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector.
- (아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:4)
-
Sed quia temporis non sivit angustia ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur.
- (아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
-
Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere.
- (아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:1)
-
sed nondum ad nos pervenerat graviora, quae nos vehementius agitarent, quibus comprimendis vel corrigendis quem ad modum meliore secundum viam Christi consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia.
- (아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:6)
-
Quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat, et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:5)
-
sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne, sicut iuraverat, si invitus ordinaretur, abscederet.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:8)
-
nunc vero non extorta est dum negaretur, sed, dum offerretur accepta, et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:7)
-
melius enim facimus voluntatem domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus.
- (아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:10)
-
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
-
Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:2)