라틴어 문장 검색

Atque utinam sub luce tui contingeret oris coniugis et castris et solio generi optatum celebrare diem!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam18)
Augustum foveas, festis ut saepe diebus annua sinceri celebret ieiunia sacri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore5)
semper honoratus nostris celebrabitur undis iste dies, semper dapibus recoletur opimis."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:129)
miracula plebi colligite et claris nomen celebrate theatris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:150)
deductum Vindice morem lex celebrat, famulusque iugo laxatus erili ducitur et grato remeat securior ictu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:369)
comitantur euntem Naides et socia stipant utrimque caterva, quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, quas Arethusaei latices, quas advena nutrit Alpheus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:31)
arma Getarum nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:46)
hinc nomen ubique plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:83)
Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 9:1)
Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 4:1)
nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 1:3)
numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장2)
tunc a veneratione Augusti orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장11)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION