라틴어 문장 검색

Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenere;
(카이사르, 내란기, 1권 11:1)
Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret;
(카이사르, 내란기, 1권 26:4)
magnopere sese confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore, ut aequis condicionibus ab armis discedatur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:9)
condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:12)
ipsi autem suos ordines servare neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere.
(카이사르, 내란기, 1권 44:6)
Plerique censebant, ut noctu iter facerent:
(카이사르, 내란기, 1권 67:2)
se, qui etiam bona condicione, et loco et tempore aequo, confligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem omnia;
(카이사르, 내란기, 1권 85:4)
Hanc unam atque extremam esse pacis condicionem.
(카이사르, 내란기, 1권 85:25)
Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur;
(카이사르, 내란기, 2권 30:2)
Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.
(카이사르, 내란기, 2권 30:4)
Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido."
(카이사르, 내란기, 2권 31:13)
si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.
(카이사르, 내란기, 3권 10:13)
Condiciones pacis, quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere.
(카이사르, 내란기, 3권 10:14)
Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 17:9)
De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION