라틴어 문장 검색

sed cum crevit et vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:2)
Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non veniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:2)
Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:4)
interdum autem solutio est ipsa confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:1)
Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:3)
At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:4)
Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:2)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:1)
SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 10:12)
sed silentium uidetur confessio.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 5:1)
Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 4:5)
Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio.
(세네카, 행복론, Liber II 41:1)
O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem !
(세네카, 행복론, Liber III 66:1)
Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio.
(세네카, 행복론, Liber V 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION