라틴어 문장 검색

Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:7)
postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:3)
ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 458:1)
gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:2)
sed, ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 309:5)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 262:1)
sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 27:1)
nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur, et, ut a confessis, res extemplo repetuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 170:2)
quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 408:1)
victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 355:4)
postero die Romanus in aciem descendit, Poenus, tacita etiam confessione victus castris se tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 218:1)
confessio expressa hosti quanta vis in.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:2)
quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 110:1)
rebus quam verbis adsequi malui ut qui aliorum iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 599:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION