라틴어 문장 검색

Atque in utroque loco confessionem suam (de qua supra mentionem fecimus) perlegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:11)
Ubi rursus confessionem illam suam perlegit, et verum esse iam sub ipsam mortem agnovit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:14)
Comes autem Warwici accusationem confessione sua firmavit, et paulo post apud collem turris decapitatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 21:6)
Rex hac re turbatus nonnihil est, sed prioribus periculis edoctus ut lenibus et tempestivis uteretur remediis, nunciis benignis ita eum emollivit (ducissa etiam Margareta tot in alchymia sua frustrationibus fatigata, ideoque a novis expermentis facta aliena, partim etiam non nihil dulcorata quod eius nominis in confessione Perkini nulla facta fuerat mentio) ut comes placatus rediret, regique reconciliaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:6)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
hoc est, propria confessio authorum, quos homines nunc sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:3)
sive capiantur ex originibus ipsarum, sive ex fructibus, sive ex progressibus, sive ex confessionibus authorum, sive ex consensu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:21)
quod nihil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:5)
Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutae grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:2)
Mixtura mendacii voluptatem semper auget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:12)
Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:14)
Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus cur mendacii vocabulum pro tanto haberetur opprobrio et contumelia, si res recte perpendatur (inquit), qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit eum adversus Deum audacem esse, adversus homines timidum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:6)
Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus et cultu deorum externo quam in constanti aliqua confessione et fide.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:4)
Atque profecto vir taciturnus multas audit confessiones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:3)
Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et veritatem erues, perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION