라틴어 문장 검색

Confessae quidem et apud antiquiores notae, quaeque ad Pythagorae vel Platonis vel Aristotelis scientiam pervenerunt, hae tres medietates sunt:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:1)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:33)
Scio, et id me esse confiteor.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:25)
Confiteor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:11)
— Addamus, si quidem uera uolumus confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:17)
— Non possum, inquam, quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:20)
quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:25)
Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:8)
sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:15)
— Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:24)
Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:24)
si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:5)
— Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:8)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION