라틴어 문장 검색

sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 614:2)
et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 4:1)
pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis expectantibus magis quam adiuvantibus eventum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 227:1)
quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiae adsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 512:1)
Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha8)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:2)
tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 249:1)
frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:3)
ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 718:1)
par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 8:1)
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:2)
Itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 604:1)
Marcellus insecutus est et subinde cedentem pressit, donec confligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha5)
in Hispania ad Baeculam Scipio cum Hasdrubale et Hamilcare conflixit et vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha13)

SEARCH

MENU NAVIGATION