라틴어 문장 검색

Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:15)
namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:12)
Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:3)
Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad unicum doloris levamentum studia confugi, quae praestant ut adversa magis intellegam sed patientius feram.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 1:2)
onerat te quaesturae tuae fama, quam ex Bithynia optimam revexisti;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:3)
Itaque ad vota confugio deosque precor, ut iis, quae in me assidue confers, non indignus existimer.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 741)
hac ego sum captis nocte revectus equis.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:105)
nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 55:1)
non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - iure venit cultos ad sibi quisque deos - flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 255)
confugit interdum templi violator ad aram, nec petere offensi numinis horret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 213)
ad medicam dubius confugit aeger opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 45)
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes confugit et flammas ore sonante vomit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권324)
"confuge, tutus eris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권274)
Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION