라틴어 문장 검색

nam nupta per herbas dum nova naiadum turba comitata vagatur, occidit in talum serpentis dente recepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 3:5)
Coniugio, quod fecit, adest dea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 35:1)
Atque ita "quis deus hunc formosis" inquit "iniquus perdere vult caraeque iubet discrimine vitae coniugium petere hoc?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:2)
coniugium crudele meum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:10)
Quod si felicior essem, nec mihi coniugium fata importuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia vellem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:24)
Illo genitore creatis, qui vocat auroram caeloque novissimus exit, (cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:4)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
Inde fides dextraeque datae, thalamoque receptus coniugii dotem sociorum corpora poscit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:3)
si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:4)
sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, quodque parum novit, nemo docere potest, sic ego delicias et mollia carmina feci, strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1160)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, qui semper vetiti crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1223)
me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 321)
nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 328)
sic tua processus habeat fortuna perennes, sic ope non egeas ipse iuvesque tuos, sic aequet tua nupta virum bonitate perenni, incidat et vestro nulla querella toro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 59)

SEARCH

MENU NAVIGATION