라틴어 문장 검색

NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:12)
Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:7)
ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:10)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 22:2)
Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:14)
coniunctum est id quod nusquam sine permitiali discidio potis est seiungi seque gregari, pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai, tactus corporibus cunctis, intactus inani.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:15)
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:5)
Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:1)
facile ut quivis hinc noscere possit esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi] percussa est, exim corpus propellit et icit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:9)
ut videas, quoniam coniunctast causa salutis, coniunctam quoque naturam consistere eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:21)
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum atque animam verbi causa cum dicere pergam, mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:2)
Et quoniam mens est hominis pars una locoque fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, et vel uti manus atque oculus naresve seorsum secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, sed tamen in parvo lincuntur tempore tali, sic animus per se non quit sine corpore et ipso esse homine, illius quasi quod vas esse videtur, sive aliud quid vis potius coniunctius ei fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION