라틴어 문장 검색

In veni, navem prospexi, veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:2)
Atque interim Marius fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장13)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:3)
alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 35:2)
non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:2)
Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:7)
quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem :
(세네카, 행복론, Liber IV 176:3)
Hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit navem conscendere.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 77:1)
Conscendit tribunal furens Piso ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui non perierat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:4)
excelsa nostrae tecta conscendam domus caede incohata, perge tu mecum comes.
(세네카, 메데아 14:49)
Hic dicet ensis quem tumultu territus liquit stuprator civium accursum timens.
(세네카, 파이드라 12:48)
primo in Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus proficiscitur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:3)
Sed en citato Pyrrhus accurrit gradu vultuque torvo.
(세네카, Troades 1028:1)
Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo, cum quo Rhipaeos possim conscendere montes ulteriusque domos vadere Memnonias;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION