라틴어 문장 검색

tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 289:1)
et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 306:3)
non ita inquit, patres conscripti, vestrae maiestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 538:1)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 369:1)
quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 444:2)
suum quisque habet animum, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:3)
haberetis hodie viginti milia armatorum Canusi fortia fidelia, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:2)
tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus laetum quod esset vobis loquerer;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 146:2)
inde scitum legatos cum litteris captos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 530:2)
quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut suscensetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 72:1)
An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec vilia capita saevitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 77:1)
ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 165:1)
orare se patres conscriptos ut, si nequeant omnia, quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 433:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION