라틴어 문장 검색

Itaque postquam per nuncium unum aut alterum per aliquos ex illis servis comitis consensum degustasset, constitutum inter eos fuit ut quatuor hi dominum suum praefectum turris noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona eiusdem praefecti quae commodi exportari possent eriperent, clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statum emitterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:6)
Hoc accidens, rex, non ut nova peregrina accepit, sed tanquam illud quod magnum haberet cum rebus suis consensum, idque duplici respectu praecipue.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:2)
Ita ut in hastiludiis et turneamentis et aliis pugnarum simulacris, necnon saltationibus personatis et huiusmodi celebritatibus potius cum dignitate quadam et comitate spectator esse videretur quam iis magnopere capi aut delectari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:5)
15. Huius regis dignitas praecellens pati possit, ut memorentur narrationes quaepiam quae ei divinum aliquid imponant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:1)
Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:30)
Neque ipse consensus ejusque diuturnitas magni prorsus aestimandus est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:34)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Anticipationes satis firmae sunt ad consensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 56:1)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:8)
Quod vero putant homines, in philosophia Aristotelis magnum utique consensum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:1)
Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:9)
Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniete consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:10)
ut sequacitas sit potius et coitio, quam consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:12)
Pessimum enim omnium est augurium, quod ex consensu capitur in rebus intellectualibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION