라틴어 문장 검색

eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:2)
ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatem quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:1)
Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 3:3)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)
plura etiam dicta quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:5)
satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:6)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:5)
interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:2)
C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:2)
sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 3:3)
Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis coerceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:5)
Quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent se id, quod conantur, consequi posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:2)
Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION