라틴어 문장 검색

talesque rempublicam administrandi rationes eis impositas, quae animi humani vim coerceant et reprimant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.48)
Homines idoneos, qui rempublicam recte integreque administrarent, seligere, simulque eos potestate donare, imprimis arduum erat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.12)
- Bello cum republica Gallica imminente, copiarum Americanarum imperator Washingtonius constitutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.5)
" " Cum populi liberi magistratus summus bis constitutus esset, cumque tertio praeses fieri facillime potuisset, ad villam, tamen, suam secessit, seque ab omni munere civili in posterum procul amoveri, ex animo cupiebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.29)
Rempublicam sine fraude administrabat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.98)
una, itaque, voce, imperator summus a Congressu constitutus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.19)
O quotiens in heremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putavi me Romanis interesse deliciis!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:1)
Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:15)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
profesti hominibus ob administrandam rem privatam publicamque concessi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 2:3)
Quattuor sunt in nobis virtutes quae administrandam alimoniam receperunt, quarum una dicitur καθελκτικὴ, quae deorsum trahit cibaria confecta mandibulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 14:1)
Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 20:1)
alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 637)
erant tamen templa in quibus auspicato et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum sacra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4464)
hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omnia ubi agi posse, locis suis monstrabitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4465)

SEARCH

MENU NAVIGATION