라틴어 문장 검색

Hoc autem genus instantiarum potius fugit observationem quam sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:3)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non venit in observationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:11)
At de illo nobis constat, rationem illam, propter quam introductum est Vacuum a Leucippo et Democrito (videlicet quod absque eo non possent eadem corpora complecti et implere majora et minora spatia), falsam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:4)
Necesse est enim ut operanti circa corpora naturalia constet de summis suis: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:3)
observatio autem et inquisitio deficit in nonnullis, iisque maxime necessariis, utcunque spagyrici se venditent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:2)
Tum enim quaerenda et adoperanda et aptanda sunt instrumenta, quando de exemplaribus constiterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:10)
At in experimentis chymicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:11)
Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula observatione investigandus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:16)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:11)
Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:8)
Unde constat animos magnos et negotia magna infirmam hanc passionem admittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:6)
In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:2)
Atqui hoc postremum satyrae aptius quam seriae observationi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION