라틴어 문장 검색

et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4874)
sed ad istorum similitudinem respexit, id est quando similes elevantur quercus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6783)
aut 'ferebat' elevabat, quod solus esset maiore senectute victurus, debellatis omnibus, id est Aenea cum suis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5482)
per maxima autem nerei stagna epitheto elevavit tapinosin more suo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 76312)
contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris oras, cum firmas et stabiles significaret et quasi pilis fultas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12112)
ulmisque adiungere vites subauditur 'quo sidere'. et hoc secundum Italiae situm locutus est, in qua vites altius elevantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 22)
'contemplator' autem imperativi modi tempus futu- rum pro praesenti 'contemplare':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1872)
est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, ferre sapientis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:2)
videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:4)
sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mutationes temporum rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis negotiis et operosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:4)
omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:3)
Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:2)
ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum - nullo modo perfectus sed est quaedam particula perfecti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:3)
Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:5)
Licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum earum quas divina providentia dicimus constitutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION