라틴어 문장 검색

Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII54)
Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:1)
proinde sine in cassum defessi sanguine sudent, angustum per iter luctantes ambitionis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:11)
Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:5)
et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:2)
Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas, Movere potuit in iuventa de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:2)
Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione provexit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 12:1)
Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 19:1)
et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
Homerus Ἕριν, hoc est contentionem, a parvo dixit incipere, et postea in incrementum ad caelum usque subcrescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:3)
caecus et amens Ambitione furor, civilia bella gerenti Divitias aperire suas, incendere mentem Hospitis armati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:27)
Infudere epulas auro, quod terra, quod aer, Quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani Ambitione furens toto quaesivit in orbe, Non mandante fame.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:31)
bonum etiam pro forti dicit Sallustius sane bonus ea tempestate contra pericula et ambitionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1953)
statim enim in vicinia orta contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3178)

SEARCH

MENU NAVIGATION